Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Quantum distet ab Inacho
  • Codrus pro patria non timidus mori
  • narras et genus Aeaci
  • et pugnata sacro bella sub Ilio:
  • quo Chium pretio cadum
  • mercemur, quis aquam temperet ignibus,
  • quo praebente domum et quota
  • Paelignis caream frigoribus, taces.
  • da lunae propere novae,
  • da noctis mediae, da, puer, auguris
  • Murenae: tribus aut novem
  • miscentur cyathis pocula commodis.
  • qui Musas amat imparis,
  • ternos ter cyathos attonitus petet
  • vates; tris prohibet supra
  • rixarum metuens tangere Gratia
  • nudis iuncta sororibus.
  • insanire iuvat: cur Berecyntiae
  • cessant flamina tibiae?
  • cur pendet tacita fistula cum lyra?