Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • quam si Mygdoniis regnum Alyattei
  • campis continuem. multa petentibus
  • desunt multa: bene est cui deus obtulit
  • parca quod satis est manu.
  • Aeli vetusto nobilis ab Lamo,
  • quando et priores hinc Lamias ferunt
  • denominatos et nepotum
  • per memores genus omne fastos,
  • auctore ab illo ducis originem,
  • qui Formiarum moenia dicitur
  • princeps et innantem Maricae
  • litoribus tenuisse Lirim,
  • late tyrannus:— cras foliis nemus
  • multis et alga litus inutili
  • demissa tempestas ab Euro
  • sternet, aquae nisi fallit augur
  • annosa cornix. dum potes, aridum
  • conpone lignum: cras genium mero
  • curabis et porco bimenstri
  • cum famulis operum solutis.