Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Inclusam Danaen turris aenea
  • robustaeque fores et vigilum canum
  • tristes excubiae munierant satis
  • nocturnis ab adulteris,
  • si non Acrisium virginis abditae
  • custodem pavidum Iuppiter et Venus
  • risissent: fore enim tutum iter et patens
  • converso in pretium deo.
  • aurum per medios ire satellites
  • et perrumpere amat saxa potentius
  • ictu fulmineo: concidit auguris
  • Argivi domus ob lucrum
  • demersa exitio; diffidit urbium
  • portas vir Macedo et subruit aemulos
  • reges muneribus; munera navium
  • saevos inlaqueant duces.