Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • lenit albescens animos capillus
  • litium et rixae cupidos protervae;
  • non ego hoc ferrem calidus iuventa
  • consule Planco.
  • Uxor pauperis Ibyci,
  • tandem nequitiae fige modum tuae
  • famosisque laboribus;
  • maturo propior desine funeri
  • inter ludere virgines
  • et stellis nebulam spargere candidis.
  • non, siquid Pholoen, satis
  • et te, Chlori, decet: filia rectius
  • expugnat iuvenum domos,
  • pulso Thyias uti concita tympano.
  • illam cogit amor Nothi
  • lascivae similem ludere capreae,
  • te lanae prope nobilem
  • tonsae Luceriam, non citharae decent
  • nec flos purpureus rosae
  • nec poti, vetulam, faece tenus cadi.