Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • hic dies vere mihi festus atras
  • exiget curas ego nec tumultum
  • nec mori per vim metuam tenente
  • Caesare terras.
  • i pete unguentum, puer, et coronas
  • et cadum Marsi memorem duelli,
  • Spartacum siqua potuit vagantem
  • fallere testa.
  • dic et argutae properet Neaerae
  • murreum nodo cohibere crinem;
  • si per invisum mora ianitorem
  • fiet, abito.
  • lenit albescens animos capillus
  • litium et rixae cupidos protervae;
  • non ego hoc ferrem calidus iuventa
  • consule Planco.