Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • O fons Bandusiae splendidior vitro,
  • dulci digne mero non sine floribus,
  • cras donaberis haedo,
  • cui frons turgida cornibus
  • primis et venerem et proelia destinat;
  • frustra: nam gelidos inficiet tibi
  • rubro sanguine rivos
  • lascivi suboles gregis.
  • te flagrantis atrox hora Caniculae
  • nescit tangere, tu frigus amabile
  • fessis vomere tauris
  • praebes et pecori vago.