Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • me pater saevis oneret catenis,
  • quod viro clemens misero peperci,
  • me vel extremos Numidarum in agros
  • classe releget:
  • i pedes quo te rapiunt et aurae,
  • dum favet nox et Venus, i secundo
  • omine et nostri memorem sepulcro
  • scalpe querelam.”