Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • amice Valgi, stat glacies iners
  • mensis per omnis aut Aquilonibus
  • querceta Gargani laborant
  • et foliis viduantur orni:
  • tu semper urges flebilibus modis
  • Mysten ademptum nec tibi Vespero
  • surgente decedunt amores
  • nec rapidum fugiente solem.
  • at non ter aevo functus amabilem
  • ploravit omnis Antilochum senex
  • annos nec inpubem parentes
  • Troilon aut Phrygiae sorores
  • flevere semper. desine mollium
  • tandem querellarum et potius nova
  • cantemus Augusti tropaea
  • Caesaris et rigidum Niphaten
  • Medumque flumen gentibus additum
  • victis minores volvere vertices
  • intraque praescriptum Gelonos
  • exiguis equitare campis.