Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Tibur Argeo positum colono
  • sit meae sedes utinam senectae,
  • sit modus lasso maris et viarum
  • militiaeque.
  • unde si Parcae prohibent iniquae,
  • dulce pellitis ovibus Galaesi
  • flumen et regnata petam Laconi
  • rura Phalantho
  • ille terrarum mihi praeter omnis
  • angulus ridet, ubi non Hymetto
  • mella decedunt viridique certat
  • baca Venafro,
  • ver ubi longum tepidasque praebet
  • Iuppiter brumas et amicus Aulon
  • fertili Baccho minimum Falernis
  • invidet uvis;
  • ille te mecum locus et beatae
  • postulant arces: ibi tu calentem
  • debita sparges lacrima favillam
  • vatis amici.