Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • huc vina et unguenta et nimium brevis
  • flores amoenae ferre iube rosae,
  • dum res et aetas et sororum
  • fila trium patiuntur atra.
  • cedes coemptis saltibus et domo
  • villaque, flavos quam Tiberis lavit,
  • cedes et exstructis in altum
  • divitiis potietur heres.