Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • absint inani funere neniae
  • luctusque turpes et querimoniae;
  • conpesce clamorem ac sepulcri
  • mitte supervacuos honores.
  • Odi profanum volgus et arceo.
  • favete linguis: carmina non prius
  • audita Musarum sacerdos
  • virginibus puerisque canto.
  • regum timendorum in proprios greges,
  • reges in ipsos imperium est Iovis,
  • clari Giganteo triumpho,
  • cuncta supercilio moventis.
  • est ut viro vir latius ordinet
  • arbusta sulcis, hic generosior
  • descendat in campum petitor,
  • moribus hic meliorque fama
  • contendat, illi turba clientium
  • sit maior: aequa lege Necessitas
  • sortitur insignis et imos,
  • omne capax movet urna nomen.