Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • vocibus, regnum et diadema tutum
  • deferens uni propriamque laurum
  • quisquis ingentis oculo inretorto
  • spectat acervos.
  • Aequam memento rebus in arduis
  • servare mentem, non secus in bonis
  • ab insolenti temperatam
  • laetitia, moriture Delli,
  • seu maestus omni tempore vixeris
  • seu te in remoto gramine per dies
  • festos reclinatum bearis
  • interiore nota Falerni.
  • quo pinus ingens albaque populus
  • umbram hospitalem consociare amant
  • ramis? quid obliquo laborat
  • lympha fugax trepidare rivo?
  • huc vina et unguenta et nimium brevis
  • flores amoenae ferre iube rosae,
  • dum res et aetas et sororum
  • fila trium patiuntur atra.