Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • fas et beatae coniugis additum
  • stellis honorem tectaque Penthei
  • disiecta non leni ruina
  • Thracis et exitium Lycurgi
  • tu flectis amnis, tu mare barbarum,
  • tu separatis uvidus in iugis
  • nodo coerces viperino
  • Bistonidum sine fraude crinis.
  • tu, cum parentis regna per arduum
  • cohors gigantum scanderet inpia,
  • Rhoetum retorsisti leonis
  • unguibus horribilique mala;
  • quamquam choreis aptior et iocis
  • ludoque dictus non sat idoneus
  • pugnae ferebaris; sed idem
  • pacis eras mediusque belli.
  • te vidit insons Cerberus aureo
  • cornu decorum leniter atterens
  • caudam et recedentis trilingui
  • ore pedes tetigitque crura.