Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • vivitur parvo bene cui paternum
  • splendet in mensa tenui salinum
  • nec levis somnos timor aut cupido
  • sordidus aufert.
  • quid brevi fortes iaculamur aevo
  • multa? quid terras alio calentis
  • sole mutamus? patriae quis exsul
  • se quoque fugit?
  • scandit aeratas vitiosa navis
  • Cura nec turmas equitum relinquit
  • ocior cervis et agente nimbos
  • ocior Euro.
  • laetus in praesens animus quod ultra est
  • oderit curare et amara lento
  • temperet risu: nihil est ab omni
  • parte beatum.
  • abstulit clarum cita mors Achillem,
  • longa Tithonum minuit senectus
  • et mihi forsan tibi quod negarit
  • porriget hora.