Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Saturni veteris: tuque pedestribus
  • dices historiis proelia Caesaris,
  • Maecenas, melius ductaque per vias
  • regum colla minacium.
  • me dulcis dominae Musa Licymniae
  • cantus, me voluit dicere lucidum
  • fulgentis oculos et bene mutuis
  • fidum pectus amoribus;
  • quam nec ferre pedem dedecuit choris
  • nec certare ioco nec dare bracchia
  • ludentem nitidis virginibus sacro
  • Dianae celebris die.
  • num tu quae tenuit dives Achaemenes
  • aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
  • permutare velis crine Licymniae
  • plenas aut Arabum domos,
  • cum flagrantia detorquet ad oscula
  • cervicem aut facili saevitia negat
  • quae poscente magis gaudeat eripi,
  • interdum rapere occupet?