Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • auream quisquis mediocritatem
  • diligit, tutus caret obsoleti
  • sordibus tecti, caret invidenda
  • sobrius aula.
  • saepius ventis agitatur ingens
  • pinus et celsae graviore casu
  • decidunt turres feriuntque summos
  • fulgura montis
  • sperat infestis, metuit secundis
  • alteram sortem bene praeparatum
  • pectus. informis hiemes reducit
  • Iuppiter, idem
  • submovet. non, si male nunc, et olim
  • sic erit: quondam cithara tacentem
  • suscitat Musam neque semper arcum
  • tendit Apollo.
  • rebus angustis animosus atque
  • fortis adpare: sapienter idem
  • contrahes vento nimium secundo
  • turgida vela.