Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • rebus angustis animosus atque
  • fortis adpare: sapienter idem
  • contrahes vento nimium secundo
  • turgida vela.
  • Quid bellicosus Cantaber et Scythes,
  • Hirpine Quinti, cogitet Hadria
  • divisus obiecto, remittas
  • quaerere nec trepides in usum
  • poscentis aevi pauca: fugit retro
  • levis iuventas et decor arida
  • pellente lascivos amores
  • canitie facilemque somnum.
  • non semper idem floribus est honor
  • vernis neque uno luna rubens nitet
  • voltu: quid aeternis minorem
  • consiliis animum fatigas?
  • cur non sub alta vel platano vel hac
  • pinu iacentes sic temere et rosa
  • canos odorati capillos,
  • dum licet, Assyriaque nardo