Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • dissolve frigus ligna super foco
  • large reponens atque benignius
  • deprome quadrimum Sabina,
  • o Thaliarche, merum diota.
  • permitte divis cetera, qui simul
  • stravere ventos aequore fervido
  • deproeliantis, nec cupressi
  • nec veteres agitantur orni.
  • quid sit futurum cras, fuge quaerere et
  • quem Fors dierum cumque dabit, lucro
  • adpone nec dulcis amores
  • sperne puer neque tu choreas,
  • donec virenti canities abest
  • morosa. nunc et campus et areae
  • lenesque sub noctem susurri
  • conposita repetantur hora,
  • nunc et latentis proditor intumo
  • gratus puellae risus ab angulo
  • pignusque dereptum lacertis
  • aut digito male pertinaci.