Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • nunc et latentis proditor intumo
  • gratus puellae risus ab angulo
  • pignusque dereptum lacertis
  • aut digito male pertinaci.
  • Mercuri facunde nepos Atlantis,
  • qui feros cultus hominum recentum
  • voce formasti catus et decorae
  • more palaestrae,
  • te canam, magni Iovis et deorum
  • nuntium curvaeque lyrae parentem,
  • callidum, quidquid placuit, iocoso
  • condere furto.
  • te, boves olim nisi reddidisses
  • per dolum amotas, puerum minaci
  • voce dum terret, viduus pharetra
  • risit Apollo.
  • quin et Atridas duce te superbos
  • Ilio dives Priamus relicto
  • Thessalosque ignis et iniqua Troiae
  • castra fefellit.