Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. Lydia, dic per omnis
  2. te deos oro, Sybarin cur properes amando
  3. perdere, cur apricum
  4. oderit campum patiens pulveris atque solis,
  5. cur neque militaris
  6. inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
  7. temperet ora frenis?
  8. cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum
  9. sanguine viperino
  10. cautius vitat neque iam livida gestat armis
  11. bracchia saepe disco,
  12. saepe trans finem iaculo nobilis expedito?