Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
  2. carmine perpetuo celebrare et
  3. undique decerptam fronti praeponere olivam;
  4. plurimus in Iunonis honorem
  5. aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas:
  6. me nec tam patiens Lacedaemon
  7. nec tam Larisae percussit campus opimae
  8. quam domus Albuneae resonantis
  9. et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
  10. mobilibus pomaria rivis.
  11. albus ut obscuro deterget nubila caelo
  12. saepe Notus neque parturit imbris
  13. perpetuos, sic tu sapiens finire memento
  14. tristitiam vitaeque labores
  15. molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
  16. castra tenent seu densa tenebit
  17. Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
  18. cum fugeret, tamen uda Lyaeo
  19. tempora populea fertur vinxisse corona
  20. sic tristis adfatus amicos: