Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
  2. cum fugeret, tamen uda Lyaeo
  3. tempora populea fertur vinxisse corona
  4. sic tristis adfatus amicos:
  5. “quo nos cumque feret melior fortuna parente,
  6. ibimus—o socii comitesque,
  7. nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
  8. certus enim promisit Apollo
  9. ambiguam tellure nova Salamina futuram.
  10. o fortes peioraque passi
  11. mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
  12. cras ingens iterabimus aequor.”
  1. Lydia, dic per omnis
  2. te deos oro, Sybarin cur properes amando
  3. perdere, cur apricum
  4. oderit campum patiens pulveris atque solis,
  5. cur neque militaris
  6. inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
  7. temperet ora frenis?
  8. cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum