Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Scriberis Vario fortis et hostium
  • victor Maeonii carminis alite,
  • quam rem cumque ferox navibus aut equis
  • miles te duce gesserit.
  • nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem
  • Pelidae stomachum cedere nescii
  • nec cursus duplicis per mare Ulixei
  • nec saevam Pelopis domum
  • conamur, tenues grandia, dum pudor
  • inbellisque lyrae Musa potens vetat
  • laudes egregii Caesaris et tuas
  • culpa deterere ingeni.
  • quis Martem tunica tectum adamantina
  • digne scripserit aut pulvere Troico
  • nigrum Merionen aut ope Palladis
  • Tydiden superis parem?