Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
  2. iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
  3. alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
  4. Volcanus ardens visit officinas.
  5. nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
  6. aut flore, terrae quem ferunt solutae,
  7. nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
  8. seu poscat agna sive malit haedo.
  9. pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
  10. regumque turris. o beate Sesti,
  11. vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;
  12. iam te premet nox fabulaeque Manes
  13. et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
  14. nec regna vini sortiere talis
  15. nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
  16. nunc omnis et mox virgines tepebunt.