Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Nunc est bibendum, nunc pede libero
  • pulsanda tellus; nunc Saliaribus
  • ornare pulvinar deorum
  • tempus erat dapibus, sodales.
  • antehac nefas depromere Caecubum
  • cellis avitis, dum Capitolio
  • regina dementis ruinas,
  • funus et imperio parabat
  • contaminato cum grege turpium
  • morbo virorum quidlibet inpotens
  • sperare fortunaque dulci
  • ebria. sed minuit furorem
  • vix una sospes navis ab ignibus
  • mentemque lymphatam Mareotico
  • redegit in veros timores
  • Caesar ab Italia volantem
  • remis adurgens, accipiter velut
  • mollis columbas aut leporem citus
  • venator in campis nivalis
  • Haemoniae, daret ut catenis