Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • te Spes et albo rara Fides colit
  • velata panno nec comitem abnegat,
  • utcumque mutata potentis
  • veste domos inimica linquis,
  • at volgus infidum et meretrix retro
  • periura cedit, diffugiunt cadis
  • cum faece siccatis amici,
  • ferre iugum pariter dolosi:
  • serves iturum Caesarem in ultimos
  • orbis Britannos et iuvenum recens
  • examen Eois timendum
  • partibus Oceanoque rubro.
  • heu heu, cicatricum et sceleris pudet
  • fratrumque. quid nos dura refugimus
  • aetas? quid intactum nefasti
  • liquimus? unde manum iuventus
  • metu deorum continuit? quibus
  • pepercit aris? o utinam nova
  • incude diffingas retusum in
  • Massagetas Arabasque ferrum.