premant Calenam falce quibus deditfortuna vitem, dives ut aureismercator exsiccet culillisvina Syra reparata merce,dis carus ipsis, quippe ter et quateranno revisens aequor Atlanticuminpune. me pascunt olivae,me cichorea levesque malvae.frui paratis et valido mihi,Latoe, dones et precor integracum mente nec turpem senectamdegere nec cithara carentem.Poscimur. si quid vacui sub umbralusimus tecum, quod et hunc in annumvivat et pluris, age dic Latinum,barbite, carmen,Lesbio primum modulate civi,qui ferox bello tamen, inter armasive iactatam religarat udolitore navim,