Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • non aestuosae grata Calabriae
  • armenta, non aurum aut ebur Indicum,
  • non rura, quae Liris quieta
  • mordet aqua taciturnus amnis.
  • premant Calenam falce quibus dedit
  • fortuna vitem, dives ut aureis
  • mercator exsiccet culillis
  • vina Syra reparata merce,
  • dis carus ipsis, quippe ter et quater
  • anno revisens aequor Atlanticum
  • inpune. me pascunt olivae,
  • me cichorea levesque malvae.
  • frui paratis et valido mihi,
  • Latoe, dones et precor integra
  • cum mente nec turpem senectam
  • degere nec cithara carentem.