Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Quid dedicatum poscit Apollinem
  • vates? quid orat de patera novum
  • fundens liquorem? non opimae
  • Sardiniae segetes feracis,
  • non aestuosae grata Calabriae
  • armenta, non aurum aut ebur Indicum,
  • non rura, quae Liris quieta
  • mordet aqua taciturnus amnis.