Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. aerias temptasse domos animoque rotundum
  2. percurrisse polum morituro.
  3. occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
  4. Tithonusque remotus in auras
  5. et Iovis arcanis Minos admissus habentque
  6. Tartara Panthoiden iterum Orco
  7. demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
  8. tempora testatus nihil ultra
  9. nervos atque cutem morti concesserat atrae,
  10. iudice te non sordidus auctor
  11. naturae verique. sed omnis una manet nox
  12. et calcanda semel via leti.
  13. dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
  14. exitio est avidum mare nautis;
  15. mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum
  16. saeva caput Proserpina fugit: