quae prius multum facilis movebatcardines. audis minus et minus iam:“me tuo longas pereunte noctes,Lydia, dormis?”invicem moechos anus arrogantisflebis in solo levis angiportuThracio bacchante magis sub inter-lunia vento,cum tibi flagrans amor et libido,quae solet matres furiare equorum,saeviet circa iecur ulcerosumnon sine questu,laeta quod pubes hedera virentigaudeat pulla magis atque myrto,aridas frondes hiemis sodalidedicet Euro.Musis amicus tristitiam et metustradam protervis in mare Creticumportare ventis, quis sub Arctorex gelidae metuatur orae,