laeta quod pubes hedera virentigaudeat pulla magis atque myrto,aridas frondes hiemis sodalidedicet Euro.Musis amicus tristitiam et metustradam protervis in mare Creticumportare ventis, quis sub Arctorex gelidae metuatur orae,quid Tiridaten terreat, unicesecurus. o quae fontibus integrisgaudes, apricos necte flores,necte meo Lamiae coronam,Piplei dulcis. nil sine te meiprosunt honores: hunc fidibus novis,hunc Lesbio sacrare plectroteque tuasque decet sorores.Natis in usum laetitiae scyphispugnare Thracum est: tollite barbarummorem verecundumque Bacchumsanguineis prohibete rixis.