Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • Parcius iunctas quatiunt fenestras
  • iactibus crebris iuvenes protervi
  • nec tibi somnos adimunt amatque
  • ianua limen,
  • quae prius multum facilis movebat
  • cardines. audis minus et minus iam:
  • “me tuo longas pereunte noctes,
  • Lydia, dormis?”
  • invicem moechos anus arrogantis
  • flebis in solo levis angiportu
  • Thracio bacchante magis sub inter-
  • lunia vento,
  • cum tibi flagrans amor et libido,
  • quae solet matres furiare equorum,
  • saeviet circa iecur ulcerosum
  • non sine questu,
  • laeta quod pubes hedera virenti
  • gaudeat pulla magis atque myrto,
  • aridas frondes hiemis sodali
  • dedicet Euro.