Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Quis desiderio sit pudor aut modus
  • tam cari capitis? praecipe lugubris
  • cantus, Melpomene, cui liquidam pater
  • vocem cum cithara dedit.
  • ergo Quintilium perpetuus sopor
  • urget? cui Pudor et Iustitiae soror
  • incorrupta Fides nudaque Veritas
  • quando ullum inveniet parem?
  • multis ille bonis flebilis occidit,
  • nulli flebilior quam tibi, Vergili.
  • tu, frustra pius, heu non ita creditum
  • poscis Quintilium deos.