Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • pone sub curru nimium propinqui
  • solis in terra domibus negata:
  • dulce ridentem Lalagen amabo,
  • dulce loquentem.
  • Vitas hinnuleo me similis, Chloe,
  • quaerenti pavidam montibus aviis
  • matrem non sine vano
  • aurarum et siluae metu.
  • nam seu mobilibus veris inhorruit
  • adventus foliis seu virides rubum
  • dimovere lacertae,
  • et corde et genibus tremit.
  • atqui non ego te tigris ut aspera
  • Gaetulusve leo frangere persequor:
  • tandem desine matrem
  • tempestiva sequi viro.
  • Quis desiderio sit pudor aut modus
  • tam cari capitis? praecipe lugubris
  • cantus, Melpomene, cui liquidam pater
  • vocem cum cithara dedit.