Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • sive mutata iuvenem figura
  • ales in terris imitaris almae
  • filius Maiae, patiens vocari
  • Caesaris ultor:
  • serus in caelum redeas diuque
  • laetus intersis populo Quirini
  • neve te nostris vitiis iniquum
  • ocior aura
  • tollat; hic magnos potius triumphos,
  • hic ames dici pater atque princeps
  • neu sinas Medos equitare inultos
  • te duce, Caesar.
    1. Sic te diva potens Cypri,
    2. sic fratres Helenae, lucida sidera,
    3. ventorumque regat pater
    4. obstrictis aliis praeter Iapyga,
    5. navis, quae tibi creditum
    6. debes Vergilium; finibus Atticis
    7. reddas incolumem precor
    8. et serves animae dimidium meae.