Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • sive tu mavis, Erycina ridens,
  • quam Iocus circum volat et Cupido;
  • sive neglectum genus et nepotes
  • respicis, auctor
  • heu nimis longo satiate ludo,
  • quem iuvat clamor galeaeque leves
  • acer et Marsi peditis cruentum
  • voltus in hostem;
  • sive mutata iuvenem figura
  • ales in terris imitaris almae
  • filius Maiae, patiens vocari
  • Caesaris ultor:
  • serus in caelum redeas diuque
  • laetus intersis populo Quirini
  • neve te nostris vitiis iniquum
  • ocior aura
  • tollat; hic magnos potius triumphos,
  • hic ames dici pater atque princeps
  • neu sinas Medos equitare inultos
  • te duce, Caesar.