Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Iam satis terris nivis atque dirae
  • grandinis misit pater et rubente
  • dextera sacras iaculatus arcis
  • terruit urbem,
  • terruit gentis, grave ne rediret
  • saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
  • omne cum Proteus pecus egit altos
  • visere montis,
  • piscium et summa genus haesit ulmo,
  • nota quae sedes fuerat columbis,
  • et superiecto pavidae natarunt
  • aequore dammae.
  • vidimus flavum Tiberim retortis
  • litore Etrusco violenter undis
  • ire deiectum monumenta regis
  • templaque Vestae,