Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. in me tota ruens Venus
  2. Cyprum deseruit nec patitur Scythas
  3. et versis animosum equis
  4. Parthum dicere nec quae nihil attinent.
  5. hic vivum mihi caespitem, hic
  6. verbenas, pueri, ponite turaque
  7. bimi cum patera meri:
  8. mactata veniet lenior hostia.
  • Vile potabis modicis Sabinum
  • cantharis, Graeca quod ego ipse testa
  • conditum levi, datus in theatro
  • cum tibi plausus,