Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
  2. cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
  3. discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
  4. invitum quatiam nec variis obsita frondibus
  5. sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
  6. cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
  7. et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
  8. arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.
  1. Mater saeva Cupidinum
  2. Thebanaeque iubet me Semelae puer
  3. et lasciva Licentia
  4. finitis animum reddere amoribus.
  5. urit me Glycerae nitor
  6. splendentis Pario marmore purius,
  7. urit grata protervitas
  8. et voltus nimium lubricus adspici.
  9. in me tota ruens Venus
  10. Cyprum deseruit nec patitur Scythas
  11. et versis animosum equis
  12. Parthum dicere nec quae nihil attinent.