Odes
Horace
Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor
- Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
- circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
- siccis omnia nam dura deus proposuit neque
- mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
- quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
- quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
- ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
- Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
- debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
- cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
- discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
- invitum quatiam nec variis obsita frondibus
- sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
- cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
- et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
- arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.