Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • O matre pulcra filia pulchrior,
  • quem criminosis cumque voles modum
  • pones iambis, sive flamma
  • sive mari libet Hadriano.
  • non Dindymene, non adytis quatit
  • mentem sacerdotum incola Pythius,
  • non Liber aeque, non acuta
  • sic geminant Corybantes aera,
  • tristes ut irae, quas neque Noricus
  • deterret ensis nec mare naufragum
  • nec saevos ignis nec tremendo
  • Iuppiter ipse ruens tumultu.
  • fertur Prometheus addere principi
  • limo coactus particulam undique
  • desectam et insani leonis
  • vim stomacho adposuisse nostro.