Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Nereus fata. “mala ducis avi domum
  • quam multo repetet Graecia milite
  • coniurata tuas rumpere nuptias
  • et regnum Priami vetus.
  • heu heu, quantus equis, quantus adest viris
  • sudor, quanta moves funera Dardanae
  • genti. iam galeam Pallas et aegida
  • currusque et rabiem parat.
  • nequiquam Veneris praesidio ferox
  • pectes caesariem grataque feminis
  • inbelli cithara carmina divides;
  • nequiquam thalamo gravis
  • hastas et calami spicula Cnosii
  • vitabis strepitumque et celerem sequi
  • Aiacem: tamen, heu serus, adulteros
  • crines pulvere collines.