Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  • unde nil maius generatur ipso
  • nec viget quidquam simile aut secundum.
  • proximos illi tamen occupavit
  • Pallas honores
  • proeliis audax. neque te silebo,
  • Liber et saevis inimica virgo
  • beluis, nec te, metuende certa
  • Phoebe sagitta.