Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
  2. finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
  3. temptaris numeros. ut melius, quidquid erit, pati.
  4. seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
  5. quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
  6. Tyrrhenum: sapias, vina liques et spatio brevi
  7. spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida
  8. aetas: carpe diem quam minimum credula postero.
  • Quem virum aut heroa lyra vel acri
  • tibia sumis celebrare, Clio?
  • quem deum? cuius recinet iocosa
  • nomen imago
  • aut in umbrosis Heliconis oris
  • aut super Pindo gelidove in Haemo?
  • unde vocalem temere insecutae
  • Orphea silvae,
  • arte materna rapidos morantem
  • fluminum lapsus celeresque ventos,
  • blandum et auritas fidibus canoris
  • ducere quercus.