Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. evitata rotis palmaque nobilis
  2. terrarum dominos evehit ad deos;
  3. hunc, si mobilium turba Quiritium
  4. certat tergeminis tollere honoribus,
  5. illum, si proprio condidit horreo
  6. quidquid de Libycis verritur areis.
  7. gaudentem patrios findere sarculo
  8. agros Attalicis condicionibus
  9. numquam demoveas, ut trabe Cypria
  10. Myrtoum pavidus nauta secet mare.
  11. luctantem Icariis fluctibus Africum
  12. mercator metuens otium et oppidi
  13. laudat rura sui; mox reficit rates
  14. quassas indocilis pauperiem pati.
  15. est qui nec veteris pocula Massici
  16. nec partem solido demere de die