Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. Maecenas atavis edite regibus,
  2. o et praesidium et dulce decus meum:
  3. sunt quos curriculo pulverem Olympicum
  4. collegisse iuvat metaque fervidis
  5. evitata rotis palmaque nobilis
  6. terrarum dominos evehit ad deos;
  7. hunc, si mobilium turba Quiritium
  8. certat tergeminis tollere honoribus,
  9. illum, si proprio condidit horreo
  10. quidquid de Libycis verritur areis.
  11. gaudentem patrios findere sarculo
  12. agros Attalicis condicionibus
  13. numquam demoveas, ut trabe Cypria
  14. Myrtoum pavidus nauta secet mare.
  15. luctantem Icariis fluctibus Africum
  16. mercator metuens otium et oppidi