Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit, qui conquirerent alios. Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere:

navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari. Quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur: unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas.

Iam CCCC stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi.

Laetus ille hortari nauticos coepit, incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum: iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terrae ab illis capi: ne naturam quidem longius posse procedere: brevi incognita nisi inmortalibus esse visuros.

Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere.

Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama

p.342
quidem accepisse: ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram, quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius.

Itaque ingenti alacritate nautici remigant, et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat : ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.

Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem et ad commeatus petendos discurrunt,

securi casus eius, qui supervenit ignaris. Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur.

quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere videbantur, identidem intumescens mare et in campos paulo ante siccos descendere superfusum.