Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currant furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.

His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit, quam ceteris fuerat.

Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur, intravit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapanisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit.

Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis urbi eorum praesidium inposuit.

Inde per silvas ad asperam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit.

Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem. Sed antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore prociderant: per quarum ruinas Macedones evasere in arcem. Qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur.