Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, omisere veriti, ne id facere tumultuantium vociferatione prohiberentur.

Illе, sicut nudatus erat, pervenit ad Graecos, et miserabilis facies supplicio destinati in diversum animos repente mutavit, dimittique eum iusserunt.

Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege attributas reliquerunt, revertit in patriam. Haec circa Bactra et Scytharum terminos gesta.

p.335
Interim regem duarum gentium,

de quibus ante dictum est, C legati adeunt. Omnes curru vehebantur eximia magnitudine corporum, decoro habitu: lineae vestes in texto auro purpuraque distinctae.

Ei se dedere ipsos, urbes agrosque referebant, per tot aetates inviolatam libertatem illius primum fidei dicionique permissuros: deos sibi deditionis auctores, non metum:

quippe intactis viribus iugum excipere. Rex coasilio habito deditos in fidem accepit stipendio, quod Arachosiis utraque natio pensitabat, inposito: praeterea milia et D equites imperat. Et omnia oboedienter a barbaris facta.